Return to Mela Home Page

Go to bottom of this page

POMPONII MELAE
DE SITU ORBIS

LIBER I.

CAP. I. - De Mundo et Partibus ejus.

Omne igitur hoc, (quidquid est) cui Mundi Coelique nomen indidimus, unum id est, et uno ambitu se cunctaque amplectitur. Partibus differt: unde sol oritur, Oriens nuncupatur, aut Ortus; quo demergitur, Occidens, vel Occasus; quâ decurrit, Meridies; ab adversa parte, Septemtrio. [Huic medio] Terra sublimis cingitur undique Mari: eodemque in duo latera, quae Hemisphaeria nominantur, ab Oriente divisa ad Occasum, Zonis quinque distinguitur. Mediam aestus infestat, frigus ultimas: reliquae habitabiles paria agunt anni tempora, verum non pariter. Antichthones alteram, nos alteram incolimus. Illius situs, ob ardorem intercedentis plagae, incognitus; hujus dicendus est. Haec ergo, ab Ortu porrecta ad Occasum, et, quia sic jacet, aliquanto, quam ubi latissima est, longior, ambitur omnis Oceano, quatuorque ex eo Maria recipit; unum a Septemtrione, a Meridie duo, quartum ab Occasu. Suis locis illa referentur. Hoc primum angustum, nec amplius decem millibus passuum patens, terras aperit, atque intrat. Tum, longe lateque diffusum, abigit vaste cedentia litora; iisdemque ex diverso prope coëuntibus, adeo in arctum agitur, ut minus mille passibus pateat. Inde se rursus, sed modice admodum, laxat; rursusque etiam, quam fuit, arctius exit in spatium. Quo cum est acceptum, ingens iterum, et magnae paludi, caeterum exiguo ore, conjungitur. Id omne, quâ venit, quâque dispergitur, uno vocabulo Nostrum mare dicitur. Angustias introitumque venientis nos Fretum, Graeci Porthmon appellant. Quâ diffunditur, alia aliis locis cognomina acceptat. Ubi primum se arctat, Hellespontus vocatur; Propontis, ubi expandit; ubi iterum pressit, Thracia Bosporus; ubi iterum effundit, Pontus Euxinus; quâ paludi committitur, Cimmerius Bosporus. Palus ipsa, Maeotis. Hoc mari et duobus inclytis amnibus, Tanai atque Nilo, in tres partes universa dividitur. Tanaïs, a Septemtrione ad Meridiem vergens, in mediam fere Maeotida defluit; et ex diverso Nilus in Pelagus. Quod terrarum jacet a Freto ad ea flumina, ab altero latere Africam vocamus; ab altero, Europen: ad Nilum, Africam; ad Tanaïn, Europen. Ultra quidquid est, Asia est.

Return to Mela Home Page

Go to top of this page