POMPONII MELAE
DE SITU ORBIS
LIBER I.
CAP. IV. - Brevis Africae Descriptio.
Africa, ab Orientis parte Nilo terminata, Pelago a caeteris, brevior est quidem quam Europe, quia nec usquam Asiae, et non totis hujus litoribus obtenditur; longior tamen ipsa quam latior, et, quâ ad fluvium attingit, latissima. Utque inde procedit, ita media praecipue in juga exsurgens, pergit incurva ad Occasum, fastigatque se molliter: et ideo ex spatio paulatim adductior, ubi finitur, ibi maxime angusta est. Quantum incolitur, eximie fertilis: verum (quod pleraque ejus inculta, et aut arenis sterilibus obducta, aut ob sitim coeli terrarumque deserta sunt, aut infestantur multo ac malefico genere animalium) vasta est magis quam frequens. Mare, quo cingitur a Septemtrione, Libycum; a Meridie, Aethiopicum; ab Occidente, Atlanticum dicimus. In eâ parte, quae Libyco adjacet, proxima Nilo provincia, quam Cyrenas vocant: dein, cui totius regionis vocabulo cognomen inditum est, Africa. Caetera Numidae et Mauri tenent: sed Mauri et in Atlanticum pelagus expositi. Ultra Nigritae sunt, et Pharusii, usque ad Aethiopas. Hi et reliqua hujus, et totum latus quod Meridiem spectat, usque in Asiae confinia possident. At super ea, quae Libyco mari alluuntur, Libyes Aegyptii sunt, et Leucoaethiopes; et, natio frequens multiplexque, Gaetuli. Deinde late vacat regio, perpetuo tractu inhabitabilis. Tum primos ab Oriente Garamantas, post Augilas et Troglodytas, et ultimos ad Occasum Atlantas, audimus. Intra (si credere libet) vix jam homines, magisque semiferi, Aegipanes, et Blemyes, et Gamphasantes, et Satyri, sine tectis ad sedibus passim vagi, habent potius terras, quam habitant.
Haec summa nostri Orbis; hae maximae partes; hae formae gentesque partium. Nunc exactius oras situsque dicturo, inde est commodissimum incipere, unde terras Nostrum pelagus ingreditur; et ab iis potissimum, quae influenti dextra sunt; deinde stringere litora ordine quo jacent; peragratisque omnibus quae in mare attingunt, legere etiam illa quae cingit Oceanus; donec cursus incepti operis, intra extraque circumvectus Orbem, illuc, unde coeperit, redeat.