POMPONII MELAE
DE SITU ORBIS
LIBER I.
CAP. V. - Particularis Africae Descriptio.
Mauritania.
Dictum est, Atlanticum esse Oceanum, qui terras ab Occidente contingeret. Hinc in Nostrum mare pergentibus, laeva Hispania, Mauritania dextra est; primae partes, illa Europae, haec Africae. Ejus orae finis Mulucha; caput atque exordium est promontorium, quod Graeci Ampelusian, Afri aliter, sed idem significante vocabulo, appellant. In eo est specus Herculi sacer; et, ultra specum, Tinge, oppidum pervetus, ab Antaeo (ut ferunt) conditum. Exstat rei signum, parma elephantino tergori exsecta, ingens, et ob magnitudinem nulli nunc usuro habilis; quam locorum accolae ab illo gestatam pro vero habent, traduntque, et inde eximie colunt. Deinde est mons praealtus, ei, quem ex adverso Hispania attollit, objectus: hunc Abylam, illum Calpen, vocant, Columnas Herculis utrumque. Addit fama nomini fabulam, Herculem ipsum junctos olim perpetuo jugo diremisse colles; atque ita, exclusum antea mole monitum, Oceanum, ad quae nunc inundat, admissum. Hîc jam mare latius funditur, submotasque vastius terras magno impetu inflectit. Caeterum regio ignobilis, et vix quidquam illustre sortita, parvis oppidis habitatur, parva flumina emittit, solo quam viris melior, et segnitiâ gentis obscura. Ex his tamen quae commemorare non piget, montes sunt alti, qui, continenter et quasi de industriâ in ordinem expositi, ob numerum, Septem, ob similitudinem, Fratres, nuncupantur; Tanmuda fluvius, et Rusadir et Siga, parvae urbes; et portus, cui Magno est cognomen ob spatium. Mulucha ille, quem diximus, amnis est, nunc gentium, olim regnorum quoque terminus, Bocchi Jugurthaeque.