POMPONII MELAE
DE SITU ORBIS
LIBER I.
CAP. VI. - Numidia.
Ab eo Numidia ad ripas exposita fluminis Ampsaci, spatio quidem quam Mauritania angustior est, verum et culta magis et ditior. Urbium, quas habet, maximae sunt, Cirta procul a mari, nunc Sittianorum colonia; quondam regum domus, et, Syphacis cum foret, opulentissima: Iol ad mare, aliquando ignobilis; nunc, quia Jubae regia fuit, et quod Caesarea vocitatur, illustris. Citra hanc (nam in medio ferme litore sita est) Cartinna et Arsinna sunt oppida, et Quiza castellum, et Laterus sinus, et Sardabale fluvius: ultra, monimentum commune regiae gentis, deinde Icosium et Ruthisia urbes, et fluentes inter eas Aveus et Nabar, aliaque quae taceri nullum rerum famaeve disoendium est. Interius, et longe satis a litore, (si fidem res capit) mirum ad modum, spinae piscium, muricum ostrearumque fragmenta, saxa attrita (uti solent) fluctibus, et [non differentia marinis,] infixae cautibus ancorae, et alia ejusmodi signa atque vestigia effusi olim usque ad ea loca pelagi, in campis nihil alentibus esse invenirique narrantur.