POMPONII MELAE
DE SITU ORBIS
LIBER I.
CAP. VII. - Africa proprie dicta.
Regio, quae dequitur a promontorio Metagonio ad Aras Philaenorum, proprie nomen Africae usurpat. In eâ sunt oppida, Hippo Regius, et Rusicade, et Thabraca: dein tria promontoria, Candidum, Apollinis, Mercurii, vaste projecta in altum, duos grandes sinus efficiunt. Hipponensem vocant proximum ab Hippone Diarrhyto, quod litore ejus appositum est. In altero sunt Castra Dellia, Castra Cornelia, flumen Bagrada; urbes Utica et Carthago, ambae inclytae, ambae a Phoenicibus conditae: illa fato Catonis insignis, haec suo; nunc populi Romani colonia, olim imperii ejus pertinax aemula; jam quidem iterum opulenta, etiam nunc tamen priorum excidio rerum, quam ope praesentium, clarior. Hadrumentum, Leptis, Clupea, Acholla, Taphrure, Neapolis, hinc ad Syrtim adjacent, ut inter ignobilia, celeberrimae. Syrtis sinus est, centum fere milia passuum, quâ mare accipit, patens; trecenta, quâ cingit: verum importuosus atque atrox, et, ob vadorum frequentium brevia, magisque etiam ob alternos motus pelagi affluentis ac refluentis, infestus. Super hunc, ingens palus amnem Tritona recipit, ipsa Tritonis: unde et Minervae cognomen inditum est, ut incolae arbitrantur, ibi genitae: faciuntque ei fabulae aliquam fidem, quod, quem natalem ejus putant, ludicris virginum inter se decertantium celebrant. Ultra est Oea oppidum, et Cinyps fluvius per uberrima arva decidens: tum Leptis altera, et Syrtis, nomine atque ingenio par priori; caeterum altero fere spatio quâ dehiscit, quâque flexum agit, amplior. Ejus promontorium est Borion; ab eoque incipiens ora (quam Lotophagi tenuisse dicuntur) usque ad Phycunta (et id promontorium est) importuoso litore pertinet. Arae ipsae nomen ex Philaenis fratribus traxêre, qui, contra Cyrenaïcos missi Carthagine ad dirimendum conditione bellum, diu jam de finibus, et cum magnis amborum cladibus, gestum; postquam in eo, quod convenerat, non manebatur, ut ubi legati concurrerant, certo tempore utrimque dimissi, ibi termini statuerentur; pacti de integro, ut quidquid citra esset, popularibus cederet, (mirum et memoriâ dignissimum facinus!) hîc se vivos obrui pertulerunt.