POMPONII MELAE
DE SITU ORBIS
LIBER I.
CAP. IX. - Particularis Asiae Descriptio.
Asiae prima pars, Aegyptus, inter Catabathmon et Arabas, ab hoc litore penitus immissa, donec Aethiopiam dorso contingat, ad Meridiem refugit. Terra expers imbrium, mire tamen fertilis, et hominum aliorumque animalium perfecunda generatrix. Nilus efficit, amnium in Nostrum mare permeantium maximus. Hic, ex desertis Africae missus, nec statim navigari facilis, nec statim Nilus est: et, cum diu simplex saevusque descendit, circa Meroën, late patentem insulam, in Aethiopiam diffunditur; alterâque parte Astaboras, alterâ Astape dictus est. Ubi rursus coit, ibi nomen hoc capit. Inde, partim asper, partim navigia patiens, in immanem lacum devenit; ex quo praecipiti impetu egressus, et Tachempso alteram insulam amplexus, usque ad Elephantinen, urbem Aegyptiam, atrox adhuc fervensque decurrit. Tum demum placidior, et jam bene navigabilis, primum juxta Cercasorum oppidum triplex esse incipit. Deinde iterum iterumque divisus ad Delta et ad Melin, it per omnem Aegyptum vagus atque dispersus; septemque in ora se scindens, singulis tamen grandis, evolvitur. Non pererrat autem tantum eam, sed aestivo sidere exundans etiam irrigat, adeo efficacibus aquis ad generandum alendumque, ut, praeter id quod scatet piscibus, quod hippopotamos crocodilosque, vastas belluas, gignit, glebis etiam infundat animas, ex ipsâque humo vitalia effingat. Hoc eo manifestum est, quod, ubi sedavit diluvia, ac se sibi reddidit, per humentes campos quaedam nondum perfecta animalia, sed tum primum accipientia spiritum, et ex parte jam formata, ex parte adhuc terrena, visuntur. Crescit porro, sive quod solutae magnis aestibus nives, ex immanibus Aethiopiae jugis, largius quam ripis accipi queant, defluunt; sive quod sol hieme terris proprior, et ob id fontem ejus minuens, tunc altius abit, sinitque integrum, et ut est plenissimus, surgere; sive quod per ea tempora flantes Etesiae, aut acas a Septemtrione in Meridiem nubes super principia ejus imbre praecipitant; aut, venienti obvii, adverso spiritu cursum descendentis impediunt; aut arenis, quas cum fluctibus litori applicant, ostia obducunt: fitque major, vel quod nihil ex semet amittit; vel quod plus quam solet accipit; vel quod minus quam debet emittit. Quod si est alter Orbis, suntque oppositi nobis a Meridie Antichthones; ne illud quidem a vero nimium abscesserit, in illis terris ortum amnem, ubi subter maria caeco alveo penetraverit, in Nostris rursus emergere, et hac re solstitio accrescere, quod tum hiems sit unde oritur. Alia quoque in his terris mira sunt. In quodam lacu, Chemmis insula, lucos silvasque et Apollinis grande sustinens templum, natat, et, quocumque venti agunt, pellitur. Pyramides tricenûm pedum lapidus exstructae; quarum maxima (tres namque sunt) quatuor fere soli jugera suâ sede occupat, totidem in altitudinem erigitur. Moeris, aliquando campus, nunc lacus, viginti millia passuum in circuitum patens, altior quam, ad navigandum, magnis onustisque navibus satis est. Psammetichi opus, Labyrinthus, domos ter mille et regias duodecim perpetuo parietis ambitu amplexus, marmore extructus ac tectus, unum in se descensum habet, intus paene innumerabiles vias, multis ambagibus huc et illuc remeantibus, sed continuo anfractu, et saepe revocatis porticibus ancipites: quibus subinde alium super alios orbem agentibus, et subinde tantum redeunte flexu quantum processerat, magno et explicabili tamen errore perplexus est. Cultores regionum multo aliter a caeteris agunt. Mortuos limo obliti plangunt: nec cremare aut fodere fas putant; verum arte medicatos intra penetralia collocant. Suis literis perverse utuntur. Lutum inter manus, farinam calcibus, subigunt. Forum ac negotia feminae, viri pensa ac domos curant; onera illae humeris, hi capitibus, accipiunt: parentes cum egent, illis necesse, his liberum est alere. Cibos palam et extra tecta sua capiunt: obscoena intimis aedium reddunt. Colunt effigies multorum animalium, atque ipsa magis animalia; sed alii alia: adeo ut quaedam eorum, etiam per imprudentiam, interemisse, capitale sit: et ubi morbo aut forte exstincta sint, sepelire ac lugere sollene sit. Apis populorum omnium numen est; bos niger, certis maculis insignis, et caudâ linguâque dissimilis aliorum. Raro nascitur, nec coitu pecudis, (ut aiunt) sed divinitus et coelesti igne conceptus; diesque, quo gignitur, genti maxime festus est. Ipsi, vetustissimi (ut praedicant) hominum, trecentus et triginta reges ante Amasin, et supra tredecim millium annorum aetates, certis annalibus referunt: mandatumque literis servant, dum Aegypti sunt, quater cursus suos vertisse sidera, ac solem bis jam occidisse, unde nunc oritur. Viginti millia urbium, Amasi regnante, habitârunt, et nunc multas habitant. Earum clarissimae, procul a mari, Saïs, Memphis, Syene, Bubastis, Elephantine, et Thebae, uti quae (ut Homero dictum est) centum portas, sive (ut alii aiunt) centum aulas, habent, totidem olim principum domos; solitasque singulas, ubi negotium exegerat, dena armatorum millia effundere: in litore Alexandria, Africae contermina, Pelusium, Arabiae. Ipsas oras secant Canopicum, Bolbiticum, Sebenniticium, Pathmeticum, Mendesium, Cataptystum, Pelusiacum, Nili ostia.