POMPONII MELAE
DE SITU ORBIS
LIBER I.
CAP. XII. - Phoenice.
Phoenicen illustravêre Phoenices, sollers hominum genus, et ad belli pacisque munia eximium; literas et literarum operas, aliasque etiam artes, maria navibus adire, classe confligere, imperitare gentibus, regnum proeliumque commenti. In eâ est et Tyros, aliquando insula, nunc annexa terris [deficit,] quâ ab impugnante quondam Alexandro jacta opera. Vici tenent ulteriora: et adhuc opulenta Sidon; antequam a Persis caperetur, maritimarum urbium maxima. Ab eâ ad promontorium Euprosopon duo sunt oppida, Byblos et Botrys: ultra tria fuerunt, singulis inter se stadiis distantia; locus ex numero Tripolis dicitur: tum Simyra castellum, et urbs non obscura Marathos. Inde jam non obliqua pelago, sed adversa adjacens Asia, grandem sinum inflexo tractu litoris accipit. Populi dites circumsident: situs efficit, quia regio fertilis, crebris et navigabilibus alveis fluminum pervia, diversas opes maris atque terrarum facili commercio permutat ac miscet. In eo prima est reliqua pars Syriae, cui Antiochiae cognomen additur: et in orâ ejus urbes, Seleucia, Paltos, Berytos, Laodicea, Rhosos; amnesque, qui inter eas eunt, Lycos, et Baudos, et Orontes: tum mons Amanus, et ab eo statim Myriandros et Cilices.