Return to Mela Home Page

Go to bottom of this page

POMPONII MELAE
DE SITU ORBIS

LIBER I.

CAP. XVIII. - Aeolis.

Proxima regio, ex quo ab Aeoliis incoli coepit, Aeolis facta, ante Mysia, et, quâ Hellespontum attingit, Trojanis possidentibus, Troas fuit. Primam urbium, a Myrino conditore, Myrinam vocant: sequentem Pelops statuit, victo Oenomao reversus ex Graeciâ: Cymen nominavit, pulsis qui habitârant, dux Amazonum Cyme. Supra, Caïcus inter Elaeam decurrit et Pitanen, illam quae Arcesilan tulit, nihil affirmantis Academiae clarissimum antistitem. Tum in promontorio est Cana oppidum: quod praetervectos, sinus excipit, non pronus, sed longe ac molliter flexus, retrahensque paulatim oras usque ad ima montis Idae. Is primo parvis urbibus adspersus est, quarum clarissima est Cisthena. Gremio interiore campus, Thebe nomine, Adramyttion, Astyram, Chrysam, oppida, eodem quo dicta sunt ordine adjacentia, continet; in altero latere Antadrum. Duplex causa nominis jactatur. Alii Ascanium, Aeneae filium, cum ibi regnaret, captum a Pelasgis, eâ se redemisse commemorant; alii ab his putant conditam, quos ex Andro insulâ vis et seditio exegerat. Hinc hi Antandrum quasi pro Andro, illi quasi pro viro, accipi volunt. Sequens tractus tangit Gargara, et Asson, Aeoliorum colonias. Tum sinus alter, Akhaiôn Limên, non longe ab Ilio litora incurvat, urbe bello excidioque clarissimâ. Hîc Sigeum fuit oppidum: hîc Achivorum fuit bellantium statio. Huc ab Idaeo monte demissus Scamander exit, et Simoïs, famâ quam naturâ majora flumina. Ipse mons vetere Divarum certamine, et judicio Paridis, memoratus, orientem solem aliter, quam in aliis terris solet adspici, ostentat: namque ex summo vertice ejus speculantibus, paene a mediâ nocte sparsi ignes passim micare, et, ut lux appropinquat, ita coire ac se conjungere videntur; donec, magis magisque collecti, pauciores subinde, et unâ ad postremum flammâ ardeant. Ea cum diu clara et incendio similis effulsit, cogit se ac rotundat, et fit ingens globus. Diu is quoque grandis, et terris annexus, apparet: deinde paulatim decrescens, et, quanto decrescit, eo clarior, fugat novissime noctem; et cum die jam sol factus, attollitur. Extra sinum sunt Rhoetea litora, Rhoeteo et Dardaniâ claris urbibus, Ajacis tamen sepulcro maxime illustria. Ab his fit arctius mare; nec jam alluit terras; sed rursus dividens, angusto Hellesponti freto litus obvium findit; facitque ut iterum terrae, quâ fluit, latera sint.

Return to Mela Home Page

Go to top of this page