Return to Mela Home Page

Go to bottom of this page

POMPONII MELAE
DE SITU ORBIS

LIBER II.

CAP. III - Macedonia, Graecia, Peloponnesus, Epirus, et Illyricum.

[Tum] Macedonum populi [quot] urbes habitant; quarum Pelle est maxime illustris: alumni efficiunt, Philippus Graeciae domitor, Alexander etiam Asiae. In litore flexus Mecybernaeus, inter promontoria Derrim et Canastraeum et portum qui Kôphos dicitur, urbes Toronen et Physcellam, atque (unde ipsi nomen est) Mecybernam incingit. Canastraeo promontorio Sena proxima est. Mercybernaeus autem in medio, quâ terra dat gremium, modice in litora ingreditur. Caeterum, longis in altum immissis lateribus, ingens inde Thermaïcus sinus est. In eum Axius per Macedonas, et jam per Thessalos Penëus excurrit. Ante Axium Thessalonice est; inter utrumque Cassandria, Cydna, Aloros, Icaris. A Peneo ad Sepiada, Gyrtona, Meliboea, Castanea; pares ad famam, nisi quod Philoctetes alumnus Meliboeam illuminat. Terrae interiores, claris locorum nominibus insignes, paene nihil ignobile ferunt. Hinc non longe est Olympus, Pelion, Ossa, montes Gigantum fabulâ belloque memorati: hîc Musarum parens domusque, Piera: hîc novissime calcatum Graio Herculi solum, saltus Oetaeus: hîc sacro nemore nobilia Tempe: hîc Libethra, carminum fontes. Objacet tum jam vaste et multum prominens Graecia; et, dum Myrtoum pelagus attingat, a Septemtrione in Meridem vecta, quâ sol oritur, Aegaeis; quâ occidit, Ioniis, fluctibus objacet. [Ac proximo] spatiosa, et Hellas nomine, grandi fronte procedit: mox mari utroque, et Ionio magis, latera ejus intrante, donec quatuor millia passuum pateat, media ferme prope inciditur. Deinde rursum terris huc se et illuc, verum in Ionium mare magis, expandentibus, progressisque in altum, non tam lata quam coeperat, ingens tamen iterum, et quasi paene insula, extenditur, vocaturque Peloponnesos; ob sinus et promontoria, quîs ut fibris litora ejus incisa sunt, simul quod tenui tramite in latus effunditur, platani folio simillima. A Macedoniâ prima est Thessalia, deinde Magnesia, Phthiotis, Doris, Locris, Phocis, Boeotis, Atthis, Megaris; sed omnium Atthis clarissima. In Peloponneso Argolis, Laconice, Messenia, Achaïa, Elis, Arcadia: ultra Aetolia, Acarnania, Epiros, usque in Adriam. De locis atque urbibus, quae mare non alluit, haec maxime memoranda sunt: in Thessaliâ Larissa, aliquando Iolcos; in Magnesiâ Antronia; in Phthiotide Phthia: [in Doride Pindus, et juxta situm Erineum:] in Locride Cynos et Calliaros: in Phocide Delphi, et mons Parnassos, et Apollinis fanum atque oraculum: in Boeotiâ Thebae, et Cithaeron fabulis carminibusque celebratus: in Atthide Eleusin Cereri consecrata, et clariores, quam ut indicari egeant, Athenae: in Megaride, unde regioni nomen est, Megara: ut in Argolide Argos, et Mycenae, et templum Junonis vetustate et religione percelebre: in Laconide Therapne, Lacedaemon, Amyclae, mons Täygetus: in Messeniâ, Messene et Methone: in Achaïa atque Elide, quondam Pisae Oenomai, Elis etiam nunc, delubrumque Olympii Jovis, certamine gymnico et singulari sanctitate, ipso quidem tamen simulacro (quod Phidiae opus est) maxime nobile. Arcadiam Peloponnesiacae gentes undique incingunt. In eâ sunt urbes Psophis, Tegea, Orchomenos; montes Pholoë, Cyllenius, Parthenius, Maenalus; flumina Erymanthus et Ladon: in Aetoliâ Naupactos, in Acarnaniâ Stratos, oppida: in Epiro Dodonaei Jovis templum; et fons ideo sacer, quod, cum sit frigidus, et immersas faces, sicut caeteri, extinguish, ubi sine igne procul a, accendit. At, cum litora leguntur, a promontorio Sepiade per Demetrion et Halon et Pteleon et Echinon ad Pagaseum sinum cursus est. Ille, urbem Pagasam amplexus, amnem Sperchion accipit; et, quia Minyae, Colchida petentes, inde Argo navem solvêre, memoratur. Ab eo ad Sunium tendentibus illa praenaviganda; Maliacus et Opuntius, grandes sinus, et in his caesorum etiam Laconum tropaea Thermopylae, Opoës, Scarpha, Cnemides, Alope, Anthedon, Larymne, Aulis, Agamemnoniae Graiorumque classis in Trojam conjurantium statio; Marathon, magnarum multarumque virtutum testis jam inde a Theseo, Persicâ maxime clade pernotus; Rhamnûs parva, illustris tamen, quod in eâ fanum est Amphiarai, et Phidiaca Nemesis; Thoricos et Brauronia, olim urbes, jam tantum nomina. Sunium promontorium est, finitque id litus Hellados, quod spectat Orientem. Inde ad Meridiem terra convertitur usque ad Megaram, Atticae ut modo latere, ita nunc fronte, pelago adjacens. Ibi est Piraeeus, Atheniensium portus: Scironia saxa, saevo quondam Scironis hospitio etiam nunc infamia. Megarensium tractus Isthmon attingit, (Diolco cognomen est) qui, quatuor millium spatio Aegaeum mare ab Ionio submovens, angusto tramite Helladi Peloponneson annectit. In eo est oppidum Cenchreae; fanum Neptuni, ludis, quod Isthmicos vocant, celebre; Corinthos, olim clara opibus, post clade notior, nunc Romam colonia, ex summâ arce, quam Acrocorinthon appellant, maria utraque contuens. Peloponnesi oram (sicut diximus) sinus et promontoria lacerant: ab Oriente Bucephalos, et Chersonesus, et Scyllaeon: ad Meridiem, Malea, Taenaros, Acritas, Icthys: ad Vesperum Chelonates, et Araxos. Habitant ab Isthmo ad Scyllaeon Epidaurii, Aesculapii templo inclyti, et Troezenii, fide societatis Atticae illustres. Portus Saronicus, et Schoenitas, et Pogonus: oppida autem Epidaurus, Troezene, et Hermonia, his litoribus apposita sunt. Inter Scyllaeon et Malean, sinus Argolicus dicitur; inter Malean et Taenaron, Laconicus; inter Taenaron et Acritan, Asinaeus; inter Acritan et Ichthyn, Cyparissius. In Argolico sunt noti amnes, Erasinus atque Inachus, et notum oppidum, Lerne; in Laconico Gythius et Eurotas; in ipso Taenaro Neptuni templum, et specus, illi, quem in Ponto Acherusium diximus, facie et fabulâ similis; in Asinaeo flumen Pamissum; in Cyparissio Alphëus; nomen dedit urbs in litore sita, huic Cyparissae, illi Asine: Messeni Pyliique terras colunt; et ipsa pelago Pylos adjacet. Cyllene, Enneapolis, Patrae, oram illam tenent, in quam Chelonates et Araxos excurrunt: sed Cyllene, quod Mercurium ibi natum arbitrantur, insignis. Rhion deinde (maris id nomen est) anguste, et velut freto, latus orae sequentis incidens inter Aetolos et Peloponnesiacos, usque ad Isthmon irrumpit. In eo ad Septemtriones spectare litora incipiunt. In his est Aegion, et Aegira, et Oluros, et Sicyon: at in adversis Pagae, Crëusis, Anticyra, Oeanthia, Cirrha; et notior aliquanto nomine Calydon, et Euenos, extra Rhion. In Acarnaniâ maxine clara sunt, oppidum Leucas, flumen Achelous. In Epiro nihil Anbracio sinu nobilius est. Facit sinus, qui angustis faucibus, et quae minus mille passibus pateant, grande pelagus admittit: faciunt urbes, quae assidunt; Actium, Argia Amphilochis, Ambracia, Aecidarum regna Pyrrhique. Buthroton ultra est: deinde Ceraunii montes: ab his flexus in Adriam. Hoc amre, magno recessu litorum acceptum, et vaste quidem in latitudinem patens, quâ penetrat tamen vastius, Illyricus usque Tergestum, caetera Gallicis Italicisque gentibus cingitur. Partheni et Dassaretae prima ejus tenent; sequentia Taulantii, Eucheliae, Phaeaces. deinde sunt, quos proprie Illyricos vocant: tum Pyraei, et Liburni, et Istria. Urbium prima est Oricum, secunda Dyrrhachium; Epidamnos ante erat: Romani nomen mutavêre, quia, velut in damnum ituris, omen id visum est. Ultra sunt Apollonia, Salona, Iader, Narona, Tragurium, sinus Polaticus, et Pola, quondam a Colchis (ut ferunt) habitata, (in quantum res transeunt!) nunc Romana colonia. Amnes autem Aeas et Nar, et Danubius, qui jam dictus est Ister: sed Aeas secundum Apolloniam, Nar inter Pyraeos et Liburnos, per Istros Ister, emittitur. Tergeste, intimo in sinu Adriae situm, finit Illyricum.

Return to Mela Home Page

Go to top of this page