Return to Mela Home Page

Go to bottom of this page

POMPONII MELAE
DE SITU ORBIS

LIBER II.

CAP. IV. - Italia.

De Italiâ, magis quia ordo exigit, quam quia monstrari eget, pauca dicentur: nota sunt omnia. Ab Alpibus incipit in altum excedere, atque, ut procedit, se media perpetuo jugo Apennini montis attollens, inter Adriaticum et Tuscum, sive (ut aliter eadem appellantur) inter Superum mare et Inferum, excurrit, diu solida. Verum ubi longe abit, in duo cornua finditur, respicitque altero Siculum pelagus, altero Ionium; tota angusta, et alicubi multo, quam unde coepit, angustior. Interiora ejus aliae aliaeque gentes; sinistrâ parte Carni et Veneti colunt Togatam Galliam; tum Italici populi, Picentes, Frentani, Dauni, Apuli, Calabri, Sallentini. Ad dextram sunt sub Alpibus Ligures, sub Apennino Etruria; post Latium, Volsci, Campania, et, super Lucaniam, Bruttii. Urbium, quae procul a mari habitantur, opulentissimae sunt, ad sinistram Patavium Antenoris, Mutina et Bononia, Romanorum coloniae: ad dextram Capua a Tuscis, et Roma quondam a pastoribus, condita; nunc, si pro materiâ dicatur, alterum opus. At in oris proxima est a Tergeste Concordia. Interfluit Timavus, novem capitibus exsurgens, uno ostio emissus: deinde Natiso non longe a mari ditem attingit Aquileiam. Ultra est Altinum. Superna late occupat litora Padus. Namque, ab imis radicibus Vesuli montis exortus, parvis se primum e fontibus colligit; et aliquâtenus exilis ac macer, mox aliis amnibus adeo augescit atque alitur, ut se per septem ad postremum ostia effundat. Unum de eis, magnum, Padum appellant. Inde tam citus prosilit, ut, discussis fluctibus, diu, qualem emisit, undam agat, suumque etiam in mari alveum servet; donec eum ex adverso litore Istriae eodem impetu profluens Ister amnis excipiat. Hac re per ea loca navigantibus, quâ utrimque amnes eunt, inter marinas aquas dulcium haustus est. A Pado ad Anconam transitur Ravenna, Ariminum, Pisaurum, Fanestris colonia; flumen Metaurus, atque Aesis. Exin illa in angusto duorum promontorium ex diverso coëuntium, inflexi cubiti imagine sedens, et ideo a Graiis dicta Ancon, inter Gallicas Italicasque gentes quasi terminus interest. Haec enim praegressos Piceni litora excipiunt: in quibus Numana, Potentia, Cluana, Cupra, urbes; castella autem Firmum, Adria, Truentinum; id et fluvio, qui praeterit, nomen est. Ab eo [Frentani jam Matrini habent ac] Aterni fluminis ostia; urbes Bucam et Histonium: Dauni autem Tifernum amnem; Cliterniam, Larinum, Teanum, oppida; montemque Garganum. Sinus est continuo Apulo litore incinctus, nomine Urias, modicus spatio, pleraque asper accessu: extra, Sipontum, vel (ut Graii dixêre) Sipûs; et flumen, quod, Canusium attingens, Aufidum appellant: post, Barium, et Gnatia, et Ennio cive nobiles Rudiae: etiam in Calabriâ Brundisium, Valetium, Lupiae, Hydrûs mons; tum Sallentini campi, et Sallentina litora, et urbs Graia, Callipolis. Hucusque Adria; hucusque Italiae latus alterum pertinet. Frons ejus in duo quidem se cornua (sicut supra diximus) scindit: caeterum mare, quod inter utraque admittit, tenuibus promontoriis semel iterumque distinguens, non uno margine circuit, nec diffusum patensque, sed per sinus recipit. Primus Tarentinus dicitur, inter promontoria Sallentinum et Lacinium; in eoque sunt Tarentus, Metapontum, Heraclea, Croto, Thurium: secundus Scylaceus, inter promontoria Lacinium et Zephyrium; in quo est Petilia, Carcinus, Scylaceum, Mystiae: tertius inter Zephyrium et Bruttium, Consentiam, Cauloniam, Locrosque circumdat. In Bruttio sunt, Columna Rhegia, Rhegium, Scylla, Taurianum, et Metaurum. Hinc in Tuscum mare est flexus, et ejusdem terrae latus alterum. Medama, Hippo, nunc Vibon, Temesa, Clampetia, Blanda, Buxentium, Velia, Palinurus (olim Phrygii gubernatoris, nunc loci nomen), Paestanus sinus, Paestum oppidum, Silerus amnis, Picentia, Petrae quas Sirenes habitavêre, Minervae promontorium, omnia Lucaniae loca; sinus Puteolanus, Surrentum, Herculaneum, Vesuvii montis adspectus, Pompeii, Neapolis, Puteoli, lacus Lucrinus et Avernus, Baiae, Misenum (id nunc loci, aliquando Phrygii militis, nomen), Cumae, Liternum, Volturnus amnis, Volturnum oppidum, amoena Campaniae litora; Sinuessa, Liris, Minturnae, Formiae, Fundi, Tarracina, Circes domus aliquando Circeii, Antium, Aphrodisium, Ardea, Laurentum, Ostia, citra Tiberim in hoc latere sunt: ultra, Pyrgi, Minio, Castrum Novum, Graviscae, Cosa, Telamon, Populonia, Cecina, Pisae, Etrusca et loca et nomina; deinde Luna Ligurum, et Tigulia, et Genua, et Sabatia, et Albingaunum; tum Paulo et Varum flumina, ultraque ab Alpibus delapsa, sed Varum, quia Italiam finit, aliquanto notius. Alpes ipsae, ab his litoribus longe lateque diffusae, primo ad Septemtrionem magno gradu excurrunt; deinde, ubi Germaniam attigerunt, verso impetu in Orientem abeunt, diremtisque populis immanibus, usque in Thraciam penetrant.

Return to Mela Home Page

Go to top of this page