Return to Mela Home Page

Go to bottom of this page

POMPONII MELAE
DE SITU ORBIS

LIBER II.

CAP. V. Gallia Narbonensis.

Gallia, Lemmano lacu et Cebennicis montibus in duo latera divisa, atque altero Tuscum pelagus attingens, altero Oceanum, hinc a Varo, illinc a Rheno, ad Pyrenaeum usque permittitur. Pars Nostro mari apposita (fuit aliquando Brachata, nunc Narbonensis) est magis culta, et magis consita, ideoque etiam laetior. Urbium, quas habet, opulentissimae sunt, Vasio Vocontiorum, Vienna Allobrogum, Avenio Cavarum, Arecomicorum Nemausus, Tolosa Tectosagum, Secundanorum Arausio, Sextanorum Arelate, Septimanorumque Baeterrae. Sed antestat omnes Atacinorum Decimanorumque colonia, unde olim his terris auxilium fuit, nunc et nomen et decus est, Martius Narbo. In litoribus aliquot sunt cum aliquibus nominibus loca; caeterum rarae urbes, quia rari portus, et omnis plaga Austro atque Africo exposita est. Nicaea tangit Alpes, tangit oppidum Deciatum, tangit Antipolis. Deinde est Forum Julii, Octavanorum colonia: tunc, post Athenopolin, et Olbiam, et Tauröenta, et Citharisten, est Lacydon Massiliensium portus, et in eo ipsa Massilia. Haec, a Phocaeis oriunda, et olim inter asperas posita, nunc, ut pacatis, ita dissimillimis tamen vicina gentibus, mirum quam facile et tunc sedem alienam ceperit, et adhuc morem suum teneat. Inter eam et Rhodanum, Maritima Avaticorum stagno assidet. Fossa Mariana partem ejus amnis navigabili alveo effundit. Alioquin litus ignobile est, lapideum, ut vocant; in quo Herculem, contra Albiona et Bergion, Neptuni liberos, dimicantem, cum tela defecissent, ab invocato Jove adjutum imbre lapidum ferunt. Credas pluisse; adeo multi passim et late jacent. Rhodanus non longe ab Istri Rhenique fontibus surgit: deinde, Lemanno lacu acceptus, tenet impetum, seque per medium integer agens, quantus venit, egreditur; et inde contra Occidentem ablatus, aliquamdiu Gallias dirimit; post, cursu in Meridiem abducto, hac intrat, accessuque aliorum amnium jam grandis, et subinde grandior, inter Volcas et Cavaras emittitur. Ultra sunt stagna Volcarum, Ledum flumen, castellum Latera, Mesua collis incinctus mari paene undique; ac, nisi quod angusto aggere continenti annectitur, insula. Tum ex Cebennis demissus, Arauris juxta Agathan, secundum Baeterras Orbis, fluit. Atax, ex Pyrenaeo monte degressus, quâ sui fontis aquis venit, exiguus, vadusque est; et jam [ingentis alioquin alvei tenens,] nisi ubi Narbonem attingit, nusquam navigabilis; sed, cum hibernis intumuit imbribus, usque eo solitus insurgere, ut se ipse non capiat. Lacus accipit eum, Rubresus nomine, spatiosus admodum, sed, quâ mare admittit, tenuis aditu. Ultra est Leucata, litoris nomen, et Salsulae fons, non dulcibus aquis defluens, sed salsioribus etiam quam marinae sint: juxta campus minutâ arundine gracilique perviridis, caeterum stagno subeunte suspensus. Id manifestat media pars ejus, quae, abscissa proximis, velut insula natat, pellique se atque attrahi patitur. Quin et ex iis, quae ad imum perfossa sunt, suffusum mare ostenditur: unde Graiis nostrisque etiam auctoribus, verine ignorantiâ, an prudentibus etiam mendacii libidine, visum est tradere posteris, in eâ regione piscem e terrâ penitus oriri, qui ubi ex alto hucusque penetravit, per ea foramina, ictu capulantium interfectus, extrahitur. Inde est ora Sordonum, et parva flumina, Telis et Tichis, ubi accrevêre, persaeva: colonia Ruscino, vicus Eliberri, magnae quondam urbis et magnarum opum tenue vestigium. Tum inter Pyrenaei promontoria Portus Veneris est sinu Salso, et Cervaria locus, finis Galliae.

Return to Mela Home Page

Go to top of this page