Return to Mela Home Page

Go to bottom of this page

POMPONII MELAE
DE SITU ORBIS

LIBER II.

CAP. VI. - Hispaniae Ora citerior.

Pyrenaeus primo hinc in Britannicum procurrit Oceanum; tum, in terras fronte conversus, Hispaniam irrumpit; et, minore ejus parte ad dextram exclusâ, trahit perpetua latera continuus, per omnem donec provinciam longo limite immissus, in ea litora, quae Occidenti sunt adversa, perveniat. Ipsa Hispania, nisi quâ Gallias tangit, pelago undique incincta est: ubi illis adhaeret, maxime angusta, paulatim se in Nostrum et Oceanum mare extendit, magisque et magis latior ad Occidentem abit, ac fit ibi latissima; viris, equis, ferro, plumbo, aere, argento auroque etiam abundans, et adeo fertilis, ut, sicubi ob penuriam aquarum effeta ac sui dissimilis est, linum tamen aut spartum alat. Tribus autem est distincta nominibus; parsque ejus Tarraconensis, pars Baetica, pars Lusitania vocatur. Tarraconensis altero capite Gallias, altero Baeticam Lusitaniamque, contingens, mari latera objicit Nostro, quâ Meridiem; quâ Septemtrionem spectat, Oceano. Illas fluvius Anas separat, et ideo Baetica maria utraque prospicit; ad Occidentem, Atlanticum; ad Meridiem Nostrum. Lusitania Oceano tantummodo objecta est, sed latere ad Septemtriones, frontes ad Occasum. Urbium de mediterraneis in Tarraconensi clarissimae fuerent Pallantia et Numantia, nunc est Caesaraugusta; in Lusitaniâ Emerita; in Baeticâ Astigi, Hispal, Corduba. At, si litora legas, a Cervariâ proxima est rupes, quae in altum Pyrenaeum extrudit; dein Tichis flumen ad Rhodam, Clodianum ad Emporias: tum mons Jovis, cujus partem Occidenti adversam, eminentia cautium, quae inter exigua spatia ut gradus subinde consurgunt, Scalas Hannibalis appellant. Inde ad Tarraconem parva sunt oppida, Blanda, Eluro, Baetulo, Barcino, Subur, Tolobi; parva flumina Baetulo juxta Jovis montem, Rubricatum in Barcinonis litore; inter Subur et Tolobin, Majus. Tarraco urbs est in his oris maritimarum opulentissima: Tulcis eam modicus amnis [subit]; ingens Iberus Dertosam attingit. Inde se in terras pelagus insinuat, et, primum magno impetu admissum, mox in duos sinus promontorio quod Ferrariam vocant, finditur. Prior Sucronensis dicitur, majorque, ac magno satis ore pelagus accipiens, et, quo magis penetratur, angustior, Saetabim, et Turiam, et Sucronem non magna excipit flumina; urbes complexus, et alias quidem, sed notissimas Valentiam, et Saguntum illam fide et aerumnis inclytam. Sequens Illicitanus Alonem habet, et Lucentiam, et, unde ei nomen est, Illicen. Hîc jam terrae magis in altum eunt, latioremque, quam fuerat, Hispaniam faciunt. Verum ab his, quae dicta sunt, ad principia Baeticae, praeter Carthaginem, quam dux Poenorum Hasdrubal condidit, nihil referendum est. In illis oris ignobilia sunt oppida, et quorum mentio tantum ad ordinem facit; Virgi in sinu, quem Virgitanum vocant: extra, Abdera, Suel, Ex, Maenoba, Malaca, Salduba, Lacippo, Barbesul. Aperit deinde angustissimum pelagus, et proxima inter se Europae atque Africae litora montes efficiunt, (ut initio diximus) Columnae Herculis, Abyla et Calpe; uterque quidem, sed Calpe magis, et paene totus, in mare prominens. Is mirum in modum concavus, ab eâ parte, quâ spectat Occasum, medium fere latus aperit: atque inde ingressis totus admodum pervius, prope quantum patet, specus. Sinus ultra est, in eoque Carteia, (ut quidam putant) aliquando Tartessos, et quam transvecti ex Africâ Phoenices habitant, atque (unde nos sumus) Tingentera. Tum Mellaria, et Belo, et Besippo, usque ad Junonis promontorium, oram Freti occupant. Illud jam in Occidentem et Oceanum obliquo jugo excurrens, atque ei, quod in Africâ Ampelusian esse dixeramus, adversum, quâ Nostra maria sunt, finit Europen.

Return to Mela Home Page

Go to top of this page