Return to Mela Home Page

Go to bottom of this page

POMPONII MELAE
DE SITU ORBIS

LIBER III.

CAP. II. - Galliae Ora exterior.

Sequitur Galliae latus alterum, cujus ora, primo nihil progressa in altum, mox tantumdem paene in pelagus excedens, quantum retro Hispania abscesserat, Cantabricis fit adversa terris, et grandi circuitu amflexa, ad Occidentem litus advertit. Tunc ad Septemtriones conversa, iterum longo rectoque tractu ad ripas Rheni amnis expanditur. Terra est frumenti praecipue ac pabuli ferax, et amoena lucis [immanibus.] Quidquid ex satis frigoris impatiens est, aegre, nec ubique, alit; salubris, et noxio genere animalium minime frequens. Gentes superbae, superstitiosae, aliquando etiam immanes adeo, ut hominem optimam et gratissimam Diis victimam caederent. Manent vestigia feritatis jam abolitae; atque, ut ab ultimis caedibus temperant, ita nihilominus, ubi devotos altaribus admovêre, delibant. Habent tamen et facundiam suam, magistroque sapientiae Druidas. Hi terrae mundique magnitudinem et formam, motus coeli ac siderum, et, quid Dii velint, scire profitentur. Docent multa nobilissimos gentis clam et diu, vicenis annis, aut in specu aut in abditis saltibus. Unum ex his, quae praecipiunt, in vulgus effluxit (videlicet ut forent ad bella meliores), aeternas esse animas, vitamque alteram ad Manes. Itaque cum mortuis cremant ac defodiunt apta viventibus. Olim negotiorum ratio etiam, et exactio crediti, deferebatur ad inferos: erantque, qui se in rogos suorum, velut unâ victuri, libenter immitterent. Regio, quam incolunt, omnis Comata Gallia: populorum tria summa nomina sunt, terminanturque fluviis ingentibus. Nam a Pyrenaeo ad Garumnam, Aquitani; ab eo ad Sequandam, Celtae; inde ad Rhenum pertinent Belgae. Aquitanorum clarissimi sunt Ausci; Celtarum, Hedui; Belgarum, Treveri: urbesque opulentissimae, in Treveris Augusta; in Heduis Augustodunum; in Auscis Cliumberrum. Garumna, ex Pyrenaeo monte delapsus, nisi cum hiberno imbre aut solutis nivibus intumuit, diu vadosus et vix navigabilis fertur. At ubi obvius Oceani exaestuantis accessibus adauctus est, iisdemque retro remeantibus, suas illiusque aquas agit; aliquantum plenior, et quanto magis procedit, eo latior, fit ad postremum magni freti similis; nec majora tantum navigia tolerat, verum etiam, more pelagi saevientis exsurgens, jactat navigantes atrociter, utique si alio ventus, alio unda praecipitat. In eo est insula Antros nomine, quam pendere et attolli aquis increscentibus ideo incolae existimant, quia, cum videantur editiora quîs objacet, ubi se fluctus implevit, illa operit, haec, ut prius, tantum ambitur; et quod ea, quibus ante ripae collesque, ne cernerentur, obstiterant, tunc velut ex loco superiore perspicua sunt. A Garumnae exitu, latus illud incipit terrae procurrentis in pelagus, et ora Cantabricis adversa litoribus, aliis populis media ejus habitantibus, ab Santonis ad Osismios usque deflexa. Ab illis enim iterum ad Septemtriones frons litorum respicit; pertinetque ad ultimos Gallicarum gentium Morinos; nec portu, quem Gesoriacum vocant, quidquam notius habet. Rhenus, ab Alpibus decidens, prope a capite duos lacus efficit, Venetum et Acronium: mox, diu solidus, et certo alveo lapsus, haud procul a mari huc et illuc dispergitur; sed, ad sinistram, amnis etiam tum, et donec effluat, Rhenus; ad dextram, primo angustus et sui similis, post, ripis longe ac late recedentibus, jam non amnis, sed ingens lacus, ubi campos implevit, Flevo dicitur; ejusdem nominis insulam amplexus, fit iterum arctior, iterumque fluvius emittitur.

Return to Mela Home Page

Go to top of this page