POMPONII MELAE
DE SITU ORBIS
LIBER III.
CAP. III. - Germania.
Germania hinc ripis ejus usque ad Alpes, a Meridie ipsis Alpibus, ab Oriente Sarmaticarum confinio gentium, quâ Septemtrionem spectat, Oceano litore obducta est. Qui habitant, immanes sunt animis atque corporibus; et ad insitam feritatem vaste utraque exercent, bellando animos, corpora ad consuetudinem laborum. Maxime frigora nudi agunt, antequam puberes sint; et longissima apud eos pueritia est: viri sagis velantur, aut libris arborum. Quamvis saevâ hieme, nandi non patientia tantum illis, studium etiam est. Bella cum finitimis gerunt: causas eorum ex libidine arcessunt; neque imperitandi prolatandique quae possident (nam ne illa quidem enixe colunt), sed ut, circa ipsos quae jacent, vasta sint. Jus in viribus habent, adeo ut ne latrocinii quidem pudeat; tantum hospitibus boni, mitesque supplicibus: victu ita asperi incultique, ut crudâ etiam carne vescantur, aut recenti, aut cum rigentem in ipsis pecudum ferarumque coriis, manibus pedibusque subigendo, renovârunt. Terra ipsa multis impedita fluminibus, multis montibus aspera, et magnâ ex parte silvis ac paludibus invia. Paludum, Suesia, Estia, et Melsiagum, maximae: silvarum, Hercynia; et aliquot sunt quae nomen habent; sed illa, dierum sexaginta iter occupans, ut major aliis, ita et notior. Montium altissimi Taunus et Rhetico; [nisi] quorum nomina vix est eloqui ore Romano. Amnium in alias gentes exeuntium, Danubius et Rhodanus; in Rhenum, Moenis et Lupia; in Oceanum, Amisius, Visurgis, et Albis clarissimi. Super Albim, Codanus ingens sinus magnis parvisque insulis refertus est. Hac re mare, quod gremio litorum accipitur, nusquam late patet, nec usquam mari simile; verum aquis passim interfluentibus ac saepe transgressis, vagum atque diffusum facie amnium spargitur: quâ litora attingit, ripis contentum insularum non longe distantibus, et ubique paene tantumdem, it angustum et par freto; curvansque se subinde, longo supercilio inflexum est. In eo sunt Cimbri et Teutoni; ultra, ultimi Germaniae Hermiones.