POMPONII MELAE
DE SITU ORBIS
LIBER III.
CAP. IV. - Sarmatia.
Sarmatia, intus quam ad mare latior, ab his quae sequuntur, Vistulâ amne discreta, quâ retro abit, usque ad Istrum flumen immittitur. Gens habitu armisque Parthicae proxima; verum, ut coeli asperioris, ita ingenii, non se urbibus tenent, et ne statis quidem sedibus. Ut invitavêre pabula, ut cedens et sequens hostis exigit, ita res opesque secum trahens, semper castra habitat; bellatrix, libera, indomita, et usque eo immanis atque atrox, ut feminae etiam cum viris bella incant; atque, ut habiles sint, natis statim dextra aduritur mamma: inde expedita in ictus manus [quae exseritur], virile fit pectus. Arcus tendere, equitare, venari, puellaria pensa sunt: ferire hostem, adultarum stipendium est; adeo ut non percussisse, pro flagitio habeatur, sitque eis poenae virginitas.