POMPONII MELAE
DE SITU ORBIS
LIBER III.
CAP. VII. - Oceanus Eous, et India.
Ab his in Eoum mare cursus inflectitur, inque oram terrae spectantis Orientem. Pertinet haec a Scythico promontorio ad Colida; primumque omnis est invia; deinde ob immanitatem habitantium inculta. Scythae sunt Androphagoe et Sacae, distincti regione, quia feris scatet, inhabitabili. Vasta deinde iterum loca belluae infestant, usque ad montem mari imminentem, nomine Tabin. Longe ab eo Taurus attollitur. Seres intersunt; genus plenum justitiae, ex commercio, quod rebus in solitudine relictis absens peragit, notissimum. India non Eoö tantum apposita pelago, sed et ei, quod, ad Meridiem spectans, Indicum diximus, et hinc Tauri jugis, ab Occidente Indo finita, tantum spatium litoris occupat, quantum per quadraginta dies noctesque velificantibus cursus est; ita multum a nostris abducta regionibus, ut in aliquâ parte ejus neuter Septemtrio appareat, aliterque quam in aliis oris, umbrae rerum ad Meridiem jaceant. Caeterum fertilis, et vario genere hominum, aliorumque animalium, scatet. Alit formicas non [minus maximas] canibus; quas, more gryphorum, aurum penitus egestum cum summâ pernicie attingentium custodire commemorant: immanes et serpentes, aliqui ut elephantos morsu atque ambitu corporis conficiant: tam pinguis alicubi et tam feracis soli, ut in eo mella frondibus defluant, lanas silvae ferant, arundinum fissa internodia, veluti [navia,] binos, et quaedam ternos etiam, vehant. Cultorum habitus moresque dissimiles. Lino alii vestiuntur, aut lanis, quas diximus; alii avium ferarumque pellibus: pars nudi agunt; pars tantum obscoena velati: alii humiles parvique; alii ita proceri et corpore ingentes, ut elephantis etiam, et ibi maximis, sicut nos equis, facile atque habiliter utantur. Quidam nullum animal occidere, nullâ carne vesci, optimum existimant: quosdam tantum pisces alunt. Quidam proximi parentes, priusquam annis aut aegritudine in maciem eant, velut hostias, caedunt; caesorumque visceribus epulari fas et maxime pium est. At, ubi senectus aut morbus incessit, procul a caeteris abeunt, mortemque in solitudine, nihil anxii, exspectant. Prudentiores, et quibus ars studiumque sapientiae contigit, non exspectant eam, sed, ingerendo semet ignibus, laeti et cum gloriâ arcessunt. Urbium, quas incolunt, (sunt autem plurimae) Nysa est clarissima et maxima; montium Meros, Jovi sacer. Famam hinc praecipuam habent; in illâ genitum, in hujus specu Liberum patrem arbitrantur est nutritum: unde Graecis auctoribus, ut femori Jovis insitum dicerent, aut materia ingessit, aut error. Oras tenent ab Indo ad Gangen Palibotri, a Gange ad Colida (nisi ubi magis, quam ubi habitetur, exaestuet), atrae gentes, et quodammodo Aethiopes. A Colide ad Cudum, recta sunt litora, timidique populi, et marinis opibus affatim dites. Tamus promontorium est, quod Taurus attollit; Colis alterius partis angulus, initiumque lateris ad Meridiem versi: Ganges et Indus amnes. Ille, multis fontibus in Hemode Indiae monte conceptus, simul unum alveum fecit, fit omnium maximus, et alicubi latius, quando angustissime fluit, decem millia passuum patens, in septem ora dispergitur. Indus, ex monte Paropamiso exortus, et alia quidem flumina admittit; sed clarissima, Cophen, Acesinem, Hydaspen; comceptamque pluribus alveis undam lato spatio trahit. Hinc paene Gangen magnitudine exaequat. Post, ubi aliquot saepe magnis flexibus cinxit jugum ingens, iterum rectus solidusque descendit; donec, ad laevam dextramque se diducens, duobus ostiis longe distantibus exeat. Ad Tamum insula est Chryse, ad Gangen Argyre; altera aurei soli (ita veteres tradidêre), altera argentei: atque, ut maxime videtur, aut ex re nomen, aut ex vocabulo fabula est. Taprobane, aut grandis admodum insula, aut prima pars Orbis alterius, Hipparcho dicitur: [sed] quia habitatur, nec quisquam circummeâsse traditur, prope verum est. Contra Indi ostia, illa sunt, quae vocant Solis, adeo inhabitabilia, ut ingressos vis circumfusi aëris exanimet confestim; et, inter ipsa ostia, Patalene. Regio ob aestus intolerabilis, alicubi cultoribus egens, inde ad principia Rubri maris pertinet: ipsa invia atque deserta; humus cineri magis fit quam pulveri similis; ideoque per eam rara et non grandia flumina emanant, quorum Tuberonem et Arusacen notissima accepimus.