Return to Mela Home Page

Go to bottom of this page

POMPONII MELAE
DE SITU ORBIS

LIBER III.

CAP. VIII. - Mare Rubrum, et uterque hujus Sinus, Persicus et Arabicus.

Rubrum mare Graeci, sive quia ejus coloris est, sive quia ibi Erythras regnavit, Erythran Thalassan appellant: procellosum, asperum mare, profundum, et magnorum animalium magis quam caetera capax. Primo recedentes oras aequilibiter impellit; et, ut non intret interius, aliquantum patens sinus arcuat. Sed quas ripas inflexerat, bis irrumpit; duos que iterum sinus aperit. Persicus vocatur dictis regionibus propior; Arabicus ulterior. Persicus, quâ mare accipit, utrimque rectis lateribus grande ostium, quasi cervice, complectitur: dein, terris in omnem partem vaste et aequâ portione cedentibus, magno litorum orbe pelagus incingens, reddit formam capitis humani. Arabici et os arctius et latitudo minor est, major aliquanto recessus, et multo magis longa latera. Init penitus, introrsusque, dum Aegyptum paene et montem Arabiae Casium attingat, quodam fastigio minus ac minus latus, et, quo magis penetrat, angustior. Ab his, quae diximus, ad sinum Persicum (nisi ubi Chelonophagi morantur) deserta sunt. In ipso, Carmanii, navigantium dextrâ positi, sine veste ac fruge, sine pecore ac sedibus, piscium cute se velant, carne vescuntur; praeter capita, toto corpore hirsuti. Interiora Cedrosi, dehinc Persae, habitant. Sabis per Carmanios, supra Andanis et Coros, effluunt. In parte, quae pelagi ostio adversa est, Babyloniorum fines Chaldeorumque sunt, et duo clari amnes, Tigris Persidi propior, ulterior Euphrates. Tigris, ut natus est, ita descendens usque in litora permeat: Euphrates, immani ore aperto, non exit tantum, unde oritur, sed et vaste quoque decidit; nec secat continuo agros, sed late diffusus in stagna, diu sedentibus aquis piger, et sine alveo patulus, post, ubi marginem rupit, vere fluvius, acceptisque ripis, celer et fremens, per Armenios et Cappadocas Occidentem petit; ni Taurus obstet, in Nostra maria venturus. Inde ad Meridiem avertitur, et primum Syros, tunc Arabas ingressus, non perdurat in pelagus; verum, ingens modo et navigabilis, inde tenuis rivus, despectus emoritur, et nusquam manifesto exitu effluit, ut alii amnes, sed deficit. Alterum latus ambit plaga, quae inter utrumque pelagus excurrit. Arabia dicitur; cognomen Eudaemon; angusta, verum cinnami et thuris aliorumque odorum maxime ferax. Majorem Sabaei tenent partem; ostio proximam, et Carmaniis contrariam, Macae. Frontem, quae inter ostia ostenditur, silvae cautesque exasperant. Aliquot sunt in medio insulae sitae: Ogyris, quod in eâ Erythrae regis monimentum est, magis clara quam caeterae. Alterum sinum undique Arabes incingunt. Ab eâ parte, quae introëuntibus dextra est, urbes sunt, Carra, et Arabia, et Gadamus; in alterâ, ab intimo angulo prima, Berenice, inter Heroöpoliticum et Strobilum; deinde inter promontoria Myos Hormon et Coloba, Philoteris, et Ptolemaïs; ultra Arsinoë, et alia Berenice; tum silva quae ebenum odoresque generat, et manu factus amnis, ideoque referendus, quod ex Nili alveo dioryge adductus. Extra sinum, verum in flexu tamen, etiam non modico, Rubri maris, pars bestiis infesta, ideoque deserta est; partem Panchaei habitant, hi, quos ex facto, quia serpentibus vescuntur, Ophiophagos vocant. Fuêre interius Pygmaei, minutum genus, et quod, pro satis frugibus contra grues dimicando, deficit. Sunt multa volucrum, multa serpentium genera: de serpentibus memorandi maxime, quos parvos admodum, at veneni praesentis, certo anni tempore ex limo concretarum paludium emergere, in magno examine volantes Aegyptum tendere, atque, in ipso introitu finium, ab avibus quas Ibidas appellant, adverso agmine excipi, pugnâque confici, traditum est: de volucribus praecipue referenda phoenix, semper unica; non enim coitu concipitur, partuve generatur: sed, ubi quingentorum annorum aevo perpetua duravit, super exaggeratam variis odoribus struem sibi ipsa incubat, solviturque: deinde putrescentium membrorum tabe concrescens, ipsa se concipit, atque ex se rursus enascitur: cum adolevit, ossa pristini corporis, inclusa myrrhâ, Aegyptum exportat, atque in urbe, quam Solis appellant, fragrantibus archio bustis inferens, memorando funere consecrat. Ipsum promontorium, quo id mare clauditur, a Cerauniis saltibus invium est.

Return to Mela Home Page

Go to top of this page