Return to Mela Home Page

Go to bottom of this page

POMPONII MELAE
DE SITU ORBIS

LIBER III.

CAP. IX. Aethiopia.

Aethiopes ultra sedent, Meroën habent, terram, quam Nilus, primo ambitu amplexus, insulam facit: pars, quia vitae spatium dimidio fere quam nos longius agunt, Macrobii; pars, quia ex Aegypto advenêre, dicti Automoloe; pulchri formâ, aequi corporis, parumque venerati opes, [veluti optimarum alias virtutum.] In illis mos est, cui potissimum pareant, specie ac viribus legere. Apud hos plus auri quam aeris est: ideo, quod minus est, pretiosius censent. Aere exornantur, auro vincula sontium fabricant. Est locus apparatis epulis semper refertus; et quia, ut libet, vesci volentibus licet, Hêliou Trapezan appellant; et quae passim apposita sunt, affirmant innasci subinde divinitus. Est lacus, quo perfusa corpora, quasi uncta, pernitent: bibitur idem; adeo est liquidus, et, ad sustinenda quae incidunt aut immittuntur, infirmus, ut folia etiam, proximis [decisa frondibus,] non innatantia ferat, sed pessum et penitus accipiat. Sunt et saevissimae ferae, omni colore varii Lycaones, et, quales accepimus, Sphinges. Sunt mirae aves cornutae, Tragopanes, et equinis auribus Pegasi. Caeterum oras ad Eurum sequentibus nihil memorabile occurrit. Vasta omnia, vastis praecisa montibus, ripae potius sunt quam litora. Inde ingens et sine cultoribus tractus.

Dubium aliquamdiu fuit, essetne ultra Pelagus; caperetne Terra circuitum, an [exhausto fluctu] sine fine se Africa extenderet: verum, etsi Hanno Carthagiensis, exploratum missus a suis, cum per Oceani ostium exîsset, magnam partem ejus circumvectus non se mari sed commeatu defecisse, memoratu retulerat; et Eudoxus quidam, avorum nostrorum temporibus, cum Lathurum regem Alexandriae profugeret, Arabico sinu egressus, per hoc pelagus (ut Nepos affirmat) Gades usque pervectus est; ideo ejus orae notae sunt aliquâ. Sunt autem trans ea, quae modo deserta diximus, muti populi, et quibus pro eloquio nutus est: alii sine sono linguae; alii sine linguis; alii labris etiam cohaerentibus, nisi quod sub naribus [etiam] fistula est, per quam bibere avenis, et, cum incessit libido vescendi, grana singula frugum passim nascentium absorbere dicuntur. Sunt, quibus, ante adventum Eudoxi, adeo ignotus ignis fuit, adeoque visus mirum in modum placuit, ut amplecti etiam flammas, et ardentia sinu abdere, donec noceret, maxime libuerit. Super eos grandis litoris flexus grandem insulam includit, in quâ tantum feminas esse narrant, toto corpore hirsutas, et sine coitu marium suâ sponte fecundas; adeo asperis efferisque moribus, ut quaedam contineri, ne reluctentur, vix vinculis possint. Hoc Hanno retulit; et, quia detracta occisis coria pertulerat, fides habita est. Ultra hunc sinum, mons altus, (ut Graeci vocant) Theôn Okhêma, perpetuis ignibus flagrat. Ultra montem, viret collis longo tractu longis litoribus obductus, unde visuntur patentes magis campi, quam ut perspici possint, Panum Satyrorumque. Hinc opinio causae fidem cepit, quod, cum in his nihil culti sit, nullae habitantium sedes, nulla vestigia, solitudo in diem vasta, et silentium vastius, nocte crebri ignes micant, et veluti castra late jacentia ostenduntur; crepant cymbala et tympana; audiunturque tibiae sonantes majus humanis. Tunc rursus Aethiopes, nec jam dites, ut hi quos diximus, nec ita corporibus similes, sed minores incultique sunt, et nomine Hesperiôn. In horum finibus fons est, quem Nili esse aliquâ credibile est. Nuchul ab incolis dicitur; et videri potest non alio nomine appellari, sed a barbaro ore corruptus. Alit papyrum, et minora quidem, ejusdem tamen generis, animalia. Aliis amnibus in Oceanum vergentibus, solus in mediam regionem et ad Orientem abit; et, quonam exeat, incertum est. Inde colligitur, Nilum hoc fonte conceptum, actumque aliquamdiu per invia, et ideo ignotum, iterum se, ubi ad Eoa possit, ostendere: caeterum spatio, quo absconditur, effici, ut hic alio cedere, ille aliunde videatur exsurgere. Catoblepas, non grandis fera, verum grande et praegrave caput aegre sustinens, atque ob id in terram plurimum ore conversa, apud hos gignitur; ob vim singularem magis etiam referenda, quod, cum impetu morsuque nihil unquam saeviat, oculos ejus vidisse mortiferum. Contra eosdem sunt insulae Gorgades, domus (ut aiunt) aliquando Gorgonum. Ipsae terrae promontorio, cui Hesperou Keras nomen est, finiuntur.

Return to Mela Home Page

Go to top of this page