Return to Mela Home Page

Go to bottom of this page

POMPONII MELAE
DE SITU ORBIS

LIBER III.

CAP. X. - Atlanticum Mare, et huic adsita Aethiopiae ac Mauritaniae Pars.

Inde incipit frons illa, quae, in Occidentem vergens, mari Atlantico alluitur. Prima ejus Aethiopes tenent, media nulli; nam aut exusta sunt, aut arenis obducta, aut infesta serpentibus. Exustis insulae appositae sunt, quas Hesperidas tenuisse memoratur. In arenis mons est Atlas, dense consurgens, verum incisis undique rupibus praeceps, invius, et, quo magis surgit, exilior; qui, quod altius quam conspici potest, usque in nubila erigitur, coelum et sidera non tangere modo vertice, sed sustinere quoque, dictus est. Contra Fortunatae insulae abundant suâ sponte genitis; et, subinde aliis super aliis innascentibus, nihil sollicitos alunt beatius quam [aliae] urbes excultae: una singulari duorum fontium ingenio maxime insignis: alterum qui gustavêre, risu solvuntur in mortem; ita affectis remedium est ex altero bibere. Ab eo tractu, quem ferae infestant, proximi sunt Himantopodes, inflexi lentis cruribus, quos serpere potius quam ingredi referunt; deinde Pharusii, aliquando, tendente ad Hesperidas Hercule, dites; nunc inculti, et, nisi quod pecore aluntur, admodum inopes. Hinc jam laetiores agri amoenique saltus ebeno, terebintho, et ebore abundant. Nigritarum Gaetulorumque passim vagantium ne litora quidem infecunda sunt, purpurâ et murice efficacissimis ad tingendum; et ubique, quae tinxêre, clarissima. Reliqua est ora Mauritaniae exterior, et in finem sui fastigantis se Africae novissimus angulus; iisdem opibus, sed minus dives. Caeterum, solo etiam ditior, et adeo fertilis est, ut frugum genera, non cum servant modo, benignissime procrëet, sed quaedam profundat etiam non sata. Hîc Antaeus regnâsse dicitur, et (signum quod fabulae clarum prorsus) ostenditur collis modicus, resupini hominis imagine jacentis, illius, ut incolae ferunt, tumulus; unde ubi aliqua pars eruta est, solent imbres spargi, et, donec effossa repleantur, eveniunt. Hominum pars silvas frequetant, minus, quam quos modo diximus, vagi: pars in urbibus agunt; quarum, ut inter parvas, opulentissimae habentur, procul a mari Gilda, Volubilis, Prisciana: proprius autem Sala, et Lixo flumini Lynxo proxima. Ultra est colonia et fluvius Zilia, et (unde initium fecimus) Ampelusia, in Nostrum jam fretum vergens promontorium, operis hujus atque Atlantici litoris terminus.

Return to Mela Home Page

Go to top of this page